Hľadaný výraz: Jn 16,16-22, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
16 Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me ”. 17 Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: “ Quid est hoc, quod dicit nobis: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me” et: “Vado ad Patrem”? ”. 18 Dicebant ergo: “ Quid est hoc, quod dicit: “Modicum”? Nescimus quid loquitur ”. 19 Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: “ De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me”? 20 Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. 21 Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis.

1

mail   print   facebook   twitter